Tu, Romane!
(Du, Römer)
Textentwurf nach Vergil, Tacitus, Caesar, Barwig
Musik: Markus Gärtner/Clemens Liedtke 2002
Vos raptores orbis, Romani!
Soli omnium opes atque inopiam pari adfectu concupiscunt.
Auffere, trucidare, rapere falsis nominibus imperium, atque ubi
solitudinem faciunt, pacem appelant.
TU ROMANE!
TU REGERE IMPERIO POPULOS, ROMANE,
MEMENTO
HAE TIBI ERUNT ARTES, PACIQUE IMPONERE MOREM. PARCERE SUBIECTIS
ET DEBELLARE SUPERBOS!
Vos raptores orbis, Romani!
Postquam cuncta vastantibus defuerre Terrae, mare scrucantur.
Si locuples hostis est, avari, si pauper, ambitiosi,
quos non Oriens, non Occidens satiaverit.
TU ROMANE!
TU REGERE IMPERIO POPULOS, ROMANE, MEMENTO
HAE TIBI ERUNT ARTES, PACIQUE IMPONERE MOREM. PARCERE SUBIECTIS
ET DEBELLARE SUPERBOS!
Gallia est omnis divisa in
partes tres,
quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam, qui ipsorum
lingua Celtae, nostra Galli apellantur.
TU ROMANE! DEBELLARE SUPERBOS!
Vos raptores orbis, Romani!
Universi servitutis expertes sumus imminente nobis classe Romana.
Ita proelium atque arma, quae fortibus honesta,
eadem etiam ignavis tutissima sunt.
Vos raptores orbis, Romani!
Nos libertatis extremos recessus ipse defendit.
Nulla iam ultra gens, nihil nisi fluctus et saxa, et infestiores
Romani,
quorum superbiam frustra per obsequium et modestiam effugeris.